- CANNETA seu CANETA
- CANNETA, seu CANETAquasi minor canna, parvum est vasculum sacraeliturgiae, in Commumone Romana inserviens, quod vulgo Burete Galli dicunt, Car. du Fresne Glossar. Habet autem canna, inter alios significatus, apud medii aevi Scriptores, hunc quoque, quod cantharum poculum, vas strictius et oblongius, Germanis Gallisque Canne et Kanne denotat. Fortunatus in Vita S. Radegundis, c. 19. Quâ sibi renuntiante paratâ mensâ, missorium, cochleares, cultellos, cannas, potum et calices, Sole subsequente itnromittebatur furtim, quo se nemo perciperet, etc. apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.